ACEMETI

ACEMETI
ACEMETI
melius Acoemeti, Graec. Ακοίμητοι, dicti sunt Graecis Monachi nonnulli Byzantini, eo quod per totam noctem ac diem continuo, in varias clasles divisi, ad canendas divinas laudes occupati sic essent, ut una classis alteri succederet, non interruptô sacri cantici officiô Vigilantes dicas, vel Insomnes, quemadmodum Evagrius Hist. l. 3. c. 19. illos appellat in tit. de Cyrillo, Monachorum, qui insomnes vocantur, Praesecto:Iidem Studitae dicti sunt a nobilissimô quôdam virô, nomine Studio, Monasterii illius conditore. Dominie. Macer Hierolexic, vide quoque infra in Studitae et paulo post hîc in Acoemeti, item Achimitenses.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ACOEMETI — Graecis Α᾿κοίμητοι dicti sunt Monachi, apud Byzantinos, quod in eorum monasteriis divinum officium noctu, diuque, nullo interpositô cessationis intervallô, celebraretur et cantaretur, divisâ hunc in finem in tres coetus Monachorum sodalitate, ita …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INSOMNES — Monachi quidam apud Graecos, vide supra Acemeti uti de Graeculorum more insomnia in compotationibus certandi infra in voce Victoria …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”